monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, 11, 5
Quam discretionis lineam bene ante intuentium oculos Paulus tetendit, qui et gentiles ad libertatem fidei venientes circumcidi prohibuit , et tamen Lystris atque Iconium transiens, ipse Timotheum, qui gentili patre editus fucrat, circumcidit . Videns enim quod nisi se mandata litterae servare ostenderet, Iudaeorum rabiem etiam in eos qui sibi tunc comites aderant excitaret, assertionis suae vim postposuit, et sine damno fidei se suosque comites a persecutionis immanitate custodivit. Fecit quod fieri fidei amore prohibuit, sed ad fidei retorsit ministerium quod quasi non fideliter fecit. Plerumque enim virtus cum indiscrete tenetur amittitur; cumque discrete intermittitur, plus tenetur. Nec mirum si in incorporeis intelligimus quod agi et in corporeis rebus videmus. Ex studio namque arcus distenditur, ut in suo tempore cum utilitate tendatur. Qui si otium relaxationis non accipit, feriendi virtutem ipso usu tensionis perdit. Sic aliquando in exercitatione virtus, cum per discretionem praetermittitur, reservatur, ut tanto post vitia valenter feriat, quanto a percussione interim prudenter cessat. Subtilis igitur discretionis super hanc terram linea tenditur, quando ostensis unicuique animae exemplis praecedentium patrum, et utiliter ad operationem virtus accenditur, et nonnunquam utilius temperatur