monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, 11, 4
Dictum est quomodo linea tenditur, ne per alterius actionis fortitudinem ad alterius causae vitium transeatur; dicatur nunc quemadmodum in una eademque virtute discretionis lineam deserimus, si hanc et aliquando agere et aliquando postponere nesciamus. Non enim res eadem semper est virtus, quia per momenta temporum saepe merita mutantur actionum. Unde fit ut cum quid bene agimus, plerumque melius ab eius actione cessemus, et laudabilius ad tempus deserat quod in suo tempore laudabiliter mens tenebat. Nam si pro nostris bonis minimis, quibus actis proficimus, nec tamen intermissis interimus, maiora laborum mala proximis, imminent, necessario nos virtutum augmenta seponimus, ne infirmioribus proximis fidei detrimenta generemus, ne tanto iam quod agimus virtus non sit, quanto per occasionem sui in alienis cordibus fundamenta virtutum destruit.