monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, 11, 3
Ecce aliquis vel damna rerum, vel afflictionem corporis metuens, minas terrenae potentiae pertimescit, et contra vim resistentium veritatem defendere non praesumit. Hunc Petrus, quia in timore angustum respicit, ostensa exemplorum suorum linea, ad virtutis latitudinem tendit. Ipse quippe flagellatus a principibus populi , cum idcirco se relaxari conspiceret, ut a praedicatione cessaret; cum prohiberetur loqui in posterum, nequaquam saltem in praesens cessit. Nam respondens protinus, dixit: Obedire oportet Deo magis quam hominibus . Et rursum: Non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui. At ille dudum debilis, et praesentia damna formidans, dum exempla tantae fortitudinis contemplatur, in auctoritate verbi iam Petri lineam sequitur, iam nil adversitatis metuit, iam resistentes Deo potestates saeculi etiam cum corporis laceratione contemnit. Sed tamen quanto vires persequentium patiendo fortiter destruit, et quanto inter adversa nullis terroribus cedit, tanto plerumque et in his etiam quae inter fideles positus senserit se caeteris praeponit, sua magis consilia eligit, et sibi potius quam aliis credit. Hic nimirum dum, iniustis obiectionibus non cedens, in virtute se exerit, etiam recta aliorum consilia non recipiens, pedem extra limitem tendit. Hunc Petrus intra mensurae lineam revocat, qui postquam libertate vocis auctoritatem principum pressit, per humilitatem cordis de non circumcidendis gentibus Pauli consilium audivit . Sic enim semetipsum contra adversarios ex auctoritate curabat erigere, ut tamen sibimetipsi non crederet in his quae non recte sentiret, ut et libertate fortitudinis tumentes potestates excederet, et humilitate mansuetudinis obedientiam in recto consilio etiam minoribus fratribus exhiberet, et modo per semetipsum aliis, modo sibimetipsi cum aliis obviaret. In factis igitur Petri quaedam ante oculos nostros auctoritatis et humilitatis linea tenditur, ne mens nostra aut per timorem ad mensuram non perveniat, aut per tumorem limitem excedat.