monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, 11, 2
Super hanc enim terram linea tenditur, quando electae unicuique animae ad sumendam vivendi regulam patrum praecedentium exempla monstrantur, ut ex illorum vita consideret quid in suis actibus servet, quatenus respecto iusti limitis tramite, nec infra minima negligens deficiat, nec ultra maxima superbiens tendat, nec minus conetur explere quam sufficit, nec plus arripiat quam accepit, ne aut ad mensuram quam debet non perveniat, aut eamdem mensuram deserens, extra limitem cadat. Angusta quippe porta est quae ducit ad vitam ; et ille hanc ingreditur qui in cunctis quae agit discretionis subtilitate propter hanc sollicite coarctatur. Nam qui per voluntates proprias secura mente se dilatat, angustae sibi portae aditum damnat. Ut ergo huius terrae mensura servetur, super eam divinitus linea tenditur, quia ut nostra opera, vel minora proficiant, vel maiora moderentur, per sacra eloquia subtilis ante nos sanctorum vita expanditur, et quid nobis quantumque agendum sit ostensa illorum discretione definitur.