monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, 10, 5
Sed cum miro consilio auctor ac dispositor noster huic illa largitur quae alii denegat, alii haec denegat quae isti largitur, mensuras sibi positas egredi nititur quisquis posse plus quam acceperit conatur, ut si fortasse is cui tantummodo datum est praeceptorum occulta disserere tentet etiam miraculis coruscare, aut is quem supernae virtutis donum ad sola miracula roborat etiam divinae legis pandere occulta contendat. In praecipitio enim pedem porrigit qui mensurarum suarum limitem non attendit. Et plerumque amittit et quod poterat qui audacter ea ad quae pertingere non valet arripere festinat. Nam et membrorum nostrorum tunc bene ministeriis utimur cum sua eis officia distincte servamus. Lucem quippe oculis cernimus, vocem vero auribus audimus. Si quis autem mutato ordine voci oculos, luci aures accommodet, huic incassum utraque patent. Si quis odores velit ore discernere, sapores nare gustare, utriusque sensus sibi ministerium, quia pervertit. interimit. Dum enim propriis haec usibus non aptantur, et sua officia deserunt, et ad extranea non assurgunt.