monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, 10, 4
Quid enim sancta Ecclesia, nisi superni sui capitis corpus est? In qua alius alta videndo oculus, alius recta operando manus, alius ad iniuncta discurrendo pes, alius praeceptorum vocem intelligendo auris, alius malorum fetorem bonorumque fragrantiam discernendo naris est. Qui, corporalium more membrorum, dum vicissim sibi accepta officia impendunt, unum de semetipsis omnibus corpus reddunt; et cum diversa in charitate peragunt, diversum esse prohibent ubi continentur. Si autem unum quid cuncti agerent, corpus utique quod ex multis continetur non essent, quia videlicet multipliciter compactum non existeret, si hoc concors membrorum diversitas non teneret. Quia ergo sanctis membris Ecclesiae virtutum dona Dominus dividit, terrae mensuras ponit. Unde iterum Paulus dicit: Unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei . Et rursum: Ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate .