monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, 10, 3
Sic itaque creator noster atque dispositor cuncta moderatur, ut qui extolli poterat ex dono quod habet humilietur ex virtute quam non habet. Sic cuncta moderatur, ut cum per impensam gratiam unumquemque sublevat, etiam per disparem alteri alterum subdat, et meliorem quisque dono alio eum qui sibi subiicitur attendat, ac licet se praeire et aliis sentiat, eidem tamen quem superat se in aliis postponat. Sic cuncta moderatur, ut dum singula quaeque sunt omnium, interposita quadam charitatis necessitudine, fiant omnia singulorum, et unusquisque sic quod non accepit in altero possideat, ut ipse alteri possidendum quod accepit humiliter impendat. Hinc enim per Petrum dicitur: Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei . Tunc namque bene multiformis Dei gratia dispensatur, quando acceptum donum et eius qui hoc non habet creditur, quando propter eum cui impenditur sibi datum putatur. Hinc per Paulum dicitur: Per charitatem servite invicem . Tunc enim nos charitas a iugo culpae liberos reddit, cum vicissim nos nostro per amorem servitio subiicit, cum et aliena bona nostra credimus, et nostra aliis quasi sua offerentes exhibemus. Hinc rursum per Paulum dicitur: Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore, num ideo non est de corpore? Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore, num ideo non est de corpore? Si totum corpus oculus, ubi auditus? si totum auditus, ubi odoratus ? Et paulo post: Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? Nunc autem multa quidem membra, unum vero corpus .