monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, 10, 2
Quis enim nisi conditor noster huius terrae mensuras ponit ? Qui, interni iudicii secreto moderamine, alii sermonem sapientiae, alii sermonem scientiae, alii plenam fidem, alii gratiam sanitatum, alii operationem virtutum, alii prophetiam, alii discretionem spirituum, alii genera linguarum, alii interpretationem sermonum tribuit, quatenus in uno eodemque spiritu iste verbo sapientiae polleat, nec tamen sermone scientiae, id est doctrinae, fulciatur, quia sentire atque invenire sufficit etiam quod per discendi studium non apprehendit; ille sermone scientiae fulgeat, nec tamen in verbo sapientiae convalescat, quia et explere sufficit quantum didicit, et tamen ad sentiendum ex semetipso subtile aliquid non assurgit. Iste per fidem elementis imperat, nec tamen per sanitatum gratiam infirmitates corporum curat; ille orationis ope morbos subtrahit, nec tamen arenti terrae verbo pluvias reddit. Iste operatione virtutum ad praesentem vitam etiam mortuos revocat, et tamen, prophetiae gratiam non habens, quae sibi ventura sunt ignorat; ille ventura quaeque velut praesentia attendit, et tamen in nulla signorum operatione se exerit. Iste per discretionem spirituum in factis subtiliter mentes conspicit, sed tamen diversi generis linguas nescit; ille diversi generis linguas examinat, sed tamen in rebus similibus dissimilia corda non pensat. Alius in una lingua quam novit sermonum pondera interpretando prudenter discutit, et tamen reliquis bonis quae non habet patienter caret.