monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, 7, 2
Quid aliud huius terrae bases quam sanctae Ecclesiae doctores accipimus? In basibus quippe columnae, in columnis autem totius fabricae pondus erigitur. Non ergo immerito doctores sancti basium nomine designantur, quia dum recta praedicant, et praedicationi suae vivendo concordant, omne pondus Ecclesiae fixa morum suorum gravitate sustentant, asperas ab infidelibus tentationes ferunt; et quaeque in praeceptis Dei velut difficilia a fidelibus formidantur, exemplis operum facilia ostendunt. Unde et bene cum in typo Ecclesiae tabernaculum figeretur, ad Moysen dicitur: Facies columnas quatuor, et bases earum vesties argento . In argento enim quid aliud quam claritas divini sermonis accipitur? sicut scriptum est: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum . Bases ergo argento vestitae quatuor columnas tabernaculi sustinent, quia praedicatores Ecclesiae divino eloquio decorati, ut cunctis se exemplum praebeant, quatuor evangelistarum dicta et ore et operibus portant