monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, 6, 2
Mensurarum lineae in terrarum partitione tenduntur, ut dimensionis aequitas ex ipsa linearum tensione teneatur. In carne autem Dominus ad Ecclesiam veniens mensuras terrae lineis mensus est, quia fines Ecclesiae occulti iudicii subtilitate distinxit. Huius terrae occultae mensurae vel lineae tendebantur quando praedicatores sancti agente Spiritu in alias partes mundi vocabantur ut irent, ab aliis vero partibus arcebantur ne accederent. Paulus namque apostolus cum Macedoniae praedicare negligeret, per visum illi apparuit vir Macedo qui diceret: Transiens in Macedoniam adiuva nos . At contra, sicut scriptum est: Tentabant apostoli ire in Bithyniam, et non permisit eos Spiritus Iesu . Dum ergo praedicatores sancti et vocantur ad Macedoniam, et ab Asia prohibentur, ista occultarum mensurarum linea illic ducta est, hinc reducta. Illic tenditur, ut Macedonia intra sanctae Ecclesiae spatia colligatur; hinc attrahitur, ut extra fines fidei Asia relinquatur. Erant quippe tunc in ea qui colligendi non erant, quibus iuxta meritum suum perditis, iam nunc Asia intra mensuras Ecclesiae Deo largiente suscepta est.