monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, 1, 10
Nonnunquam vero humanis cordibus etiam per angelos Deus secreta eorum praesentia virtutem suae aspirationis infundit. Unde et Zacharias ait: Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me . Dum ad se quidem sed in se tamen loqui angelum dicit, liquido ostendit quod is qui ad ipsum verba faceret per corpoream speciem extra non esset. Unde et paulo post subdidit: Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur . Saepe enim non exterius apparent, sed sicut sunt angelici spiritus voluntatem Dei prophetarum sensibus innotescunt, atque eos ad sublimia sublevant, et quaeque in rebus futura sunt in causis originalibus praesentia demonstrant. Humanum namque cor ipso carnis corruptibilis pondere gravatum hanc ipsam corpulentiam suam quasi obicem sustinens, interna non penetrat, et grave exterius iacet, quia levantem manum interius non habet. Unde fit, sicut dictum est, ut prophetarum sensibus ipsa ut est subtilitas angelicae virtutis appareat, eorumque mens quo subtili spiritu tangitur, levetur; et non iam pigra torpensque in imis iaceat, sed repleta intimis afflatibus, ad superna conscendat, atque inde quasi de quodam rerum vertice, quae infra se ventura sunt videat. Sed ne quis in praedictis Zachariae verbis angeli designatum nomine vel Patrem, vel Filium, vel Spiritum sanctum putet, si textum Scripturae sacrae considerat, quod sentit velociter emendat, quae nunquam Patrem, nunquam Spiritum sanctum, et non nisi per incarnationis suae praedicationem Filium angelum vocat. Unde et in eiusdem Zachariae verbis aperte ostenditur quod in illo vere angelus, id est creatura, loqueretur, cum dicitur: Et ecce angelus qui loquebatur in me, egrediebatur . Statimque subiungitur: Et alius angelus egrediebatur in occursum eius, et dixit ad eum: Loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Ierusalem . Non est itaque Deus angelus qui mittitur, cui verba ab angelo quae dicere debeat iubentur. Sed quia in conspectu conditoris angelica ministeria ordinata graduum positione distincta sunt, ut et pro communi felicitate beatitudinis opificem suum simul videntes gaudeant, et tamen pro dispositione dignitatis aliis alii subministrent, ad prophetam angelus angelum mittit, et quem secum de Deo gaudere communiter conspicit, et docet, et dirigit, quia eum et per superiorem scientiam virtute cognitionis, et per praestantiorem gratiam culmine potestatis excedit.