monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, 1, 9
Aliquando coelestibus substantiis per angelos loquitur Deus, sicut, baptizato Domino, scriptum est quia de nube vox sonuit, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui . Aliquando terrenis substantiis per angelos loquitur Deus, sicut cum Balaam corripuit, in ore asinae humana verba formavit . Aliquando simul et terrenis et coelestibus substantiis per angelos loquitur Deus, sicut ad Moysen in monte cum iussionis suae verba edidit, ignem rubumque sociavit, atque aliud superius, aliud inferius iunxit . Quod tamen tunc solum agitur, cum ex ipsa aliquid coniunctione signatur. Nam per succensum rubum Moysen alloquens, quid aliud ostendit, nisi quod eius populi ductor fieret qui et legis flammam perciperet, et tamen peccati spinam nequa quam vitaret; vel quod ex illo populo exiret qui in igne Deitatis carnis nostrae peccata quasi rubi spinas susciperet, et inconsumptam humanitatis nostrae substantiam etiam in ipsa divinitatis flamma servaret?