monumenta.ch > Hieronymus > csg68.64 > sluMscr.Dresd.A.145.b.62 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, 1, 8
Aliquando imaginibus cordis oculis ostensis per angelos loquitur Deus, sicut Iacob subnixam coelo scalam dormiens vidit ; sicut Petrus linteum reptilibus ac quadrupedibus plenum in ecstasi raptus aspexit , qui nisi incorporeis oculis haec cerneret, in ecstasi non fuisset; sicut Paulo in visione noctis vir Macedo apparuit , qui transire eum in Macedoniam rogavit. Aliquando imaginibus et ante corporeos oculos ad tempus ex aere assumptis per angelos loquitur Deus, sicut Abraham non solum tres viros videre potuit, sed etiam habitaculo terreno suscipere, et non solum suscipere, sed eorum usibus etiam cibos adhibere . Nisi enim Angeli quaedam nobis interna nuntiantes ad tempus ex aere corpora sumerent, exterioribus profecto nostris obtutibus non apparerent; nec cibos cum Abraham caperent, nisi propter nos solidum aliquid ex coelesti elemento gestarent. Nec mirum quod illic ipsi qui suscepti sunt, modo angeli, modo Dominus vocantur, quia angelorum vocabulo exprimuntur qui exterius ministrabant, et appellatione Domini ostenditur qui eis interius praeerat, ut per hoc praesidentis imperium, et per illud claresceret officium ministrantium.