monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, 1, 7
Aliquando per angelos verbis simul et rebus loquitur Deus, cum quibusdam motibus insinuat hoc quod sermonibus narrat. Neque enim Adam post culpam in divinitatis substantia audire Dominum potuit, sed increpationis verba per angelum audivit, de quo scriptum est: Cum audisset vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se inter ligna paradisi . Quid est enim quod post peccatum hominis in paradiso Dominus iam non stat, sed deambulat, nisi quod irruente culpa se a cordis hominis motum demonstrat? Quid est quod ad auram post meridiem, nisi quod lux ferventior veritatis abscesserat, et peccatricem animam culpae suae frigora constringebant? Increpavit ergo Adam deambulans, ut caecis mentibus nequitiam suam non solum sermonibus, sed etiam rebus aperiret, quatenus peccator homo et per verba quod fecerat audiret, et per deambulationem, amisso aeternitatis statu, mutabilitatis suae inconstantiam cerneret, et per auram, fervore charitatis expulso, torporem suum animadverteret, et per declinationem solis cognosceret quod ad tenebras propinquaret.