monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, 1, 6
Aliquando rebus per angelos loquitur Deus, cum nil verbo dicitur, sed ea quae futura sunt, assumpta de elementis imagine, nuntiantur; sicut Ezechiel, nil verborum audiens, electri speciem in medio ignis vidit; ut videlicet dum solam speciem aspiceret, quae essent in novissimis ventura sentiret . Electrum quippe ex auri argentique metallo miscetur, in qua permistione argentum quidem clarius redditur, sed tamen fulgor auri temperatur. Quid ergo in electro nisi mediator Dei et hominum demonstratur? Qui dum semetipsum nobis ex divina atque humana natura composuit, et humanam per deitatem clariorem reddidit, et divinam per humanitatem nostris aspectibus temperavit. Quia enim virtute divinitatis eius tot miraculis humanitas fulsit, ex auro crevit argentum; et quod per carnem Deus cognosci potuit, quodque per carnem tot adversa toleravit, quasi ex argento temperatum est aurum. Quod bene et in medio ignis ostenditur, quia incarnationis eius mysterium subsequentis iudicii flamma comitatur. Scriptum quippe est: Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio .