monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, 1, 5
Verbis namque per angelum loquitur Deus, cum nil in imagine ostenditur, sed supernae verba locutionis audiuntur, sicut dicente Domino: Pater, clarifica filium tuum, ut et filius tuus clarificet te, protinus respondetur: Clarificavi, et iterum clarificabo . Neque enim Deus, qui sine tempore vi impulsionis intimae clamat, in tempore per suam substantiam illam vocem edidit, quam circumscriptam tempore per humana verba distinxit, sed nimirum, de coelestibus loquens, verba sua quae ab hominibus audiri voluit rationali creatura administrante formavit.