monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, 1, 3
Sciendum praeterea est quia duobus modis locutio divina distinguitur. Aut per semetipsum namque Dominus loquitur, aut per creaturam angelicam eius ad nos verba formantur. Sed cum per semetipsum loquitur, sola nobis vi internae inspirationis aperitur. Cum per semetipsum loquitur, de verbo eius sine verbis ac syllabis cor docetur, quia virtus eius intima quadam sublevatione cognoscitur. Ad quam mens plena suspenditur, vacua gravatur. Pondus enim quoddam est quod omnem animam quam replet levet. Incorporeum lumen est quod et interiora repleat, et repleta exterius circumscribat. Sine strepitu sermo est, qui et auditum aperit, et habere sonitum nescit. Quod enim de adventu sancti Spiritus scriptum est: Factus est repente de coelo sonus, tanquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes; et apparuerunt illis dispertitae linguae quasi ignis, seditque supra singulos eorum ; per ignem quidem Dominus apparuit, sed per semetipsum locutionem interius fecit. Et neque ignis Deus, neque ille sonitus fuit, sed per hoc quod exterius exhibuit, expressit hoc quod interius gessit. Quia enim discipulos et zelo succensos, et verbo eruditos intus reddidit, foris linguas igneas ostendit. In significatione igitur admota sunt elementa, ut ignem et sonitum sentirent corpora, igne vero invisibili et voce sine sonitu docerentur corda. Foris ergo fuit ignis qui apparuit, sed intus qui scientiam dedit. Et cum reginae Candacis eunuchus currui praesidens iter caperet, atque Isaiam non intelligens in manibus haberet, in corde nimirum spiritus Philippo dixerat: Adiunge te ad currum . Et cum ad evocandum Petrum timentes Deum milites Cornelius direxisset, in mente procul dubio a spiritu Petrus audivit: Ecce tres viri quaerunt te, surge itaque, descende et vade cum eis . Spiritum enim Dei quasi quaedam nobis verba dicere est occulta vi ea quae agenda sunt intimare, et cor hominis ignarum, non adhibito strepitu et tarditate sermonis, peritum repente de absconditis reddere. Nam quia auditus ea quae ad se fiunt non simul omnia dicta comprehendit, quippe qui et causas per verba, et particulatim verba per syllabas percipit; visus autem noster in eo quod se dirigit, totum subito et simul apprehendit; Dei locutio ad nos intrinsecus facta videtur, potius quam audiatur, quia dum semetipsum sine mora sermonis insinuat, repentina luce nostrae ignorantiae tenebras illustrat. Unde et Baruch, Neriae filius, cum requisitus exponeret quemadmodum verba Ieremiae prophetantis audisset, ait: Ex ore suo loquebatur quasi legens, et ego scribebam . Qui enim legens loquitur, alio intendit, sed alio verbum facit, quia quod videt dicit. Prophetae ergo Dei, quia eius verba vident potius in corde quam audiunt, quasi legentes loquuntur.