monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.314 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 28, 1, 2
Notandum video quia si sano atque incolumi locutio facta diceretur, nequaquam de turbine Dominus locutus fuisse scriberetur. Sed quia flagellato loquitur, de turbine locutus fuisse describitur. Aliter enim Dominus servis suis loquitur, cum eos intrinsecus per compunctionem provehit, aliter cum per districtionem ne extollantur premit. Per blandam enim locutionem Domini amanda dulcedo eius ostenditur; per terribilem vero potestas eius metuenda monstratur. In illa persuadetur animae ut proficiat, in ista reprimitur quae proficit. In illa discit quod appetat, in ista quod metuat. Per illam dicit: Gaude et laetare, filia Sion, quia ecce venio, et habitabo in medio tui ; per istam dicitur: Dominus in tempestate veniet, et in turbine viae eius . Blandus quippe est qui ut in medio inhabitet venit. Cum vero se per tempestatem et turbinem insinuat, nimirum quae tangit corda perturbat; atque ad edomandam elationem se exerit, quando potens et terribilis innotescit.