monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, 43, 4
Sic enim formidolosa laudatio a Deo venire dicitur, ac si ab his qui in parte Dei sunt id est a fidelibus venire diceretur. Auro igitur ab Aquilone veniente, a Deo formidolosa laudatio prodiit, quia dum claritatem suae fidei gentilitas obtulit, multitudo Hebraeorum fidelium divina iudicia pertimescendo laudavit. Sed quomodo ab Aquilone veniat aurum, quomodo ab his qui sub Deo sunt formidolosa laudatio erumpat, ipsa nobis historia sacri eloquii ostendit. Scriptum quippe est: Cornelius centurio cohortis quae dicitur Italica, religiosus et timens Deum, cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper, vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introeuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli. At ille intuens eum, timore correptus dixit: Quis es, Domine? Dixit autem illi: Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei . Aurum ergo ab Aquilone venit, dum in conspectu Dei ex gentibus cum eleemosynis oratio ascendit. Quod cum Petrus fratribus retulisset , quomodo vel Cornelius angelum, vel ipse de coelo submitti ad se linteum cum bestiis reptilibus ac volatilibus vidisset, vel quomodo Spiritus sanctus etiam ante baptisma gentilium corda perfuderit, qui nunquam in Iudaeorum mentibus nisi post aquam baptismatis venit, protinus scriptum est: His auditis tacuerunt, et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et gentibus Deus poenitentiam ad vitam dedit . Multitudo ergo fidelium formidolosam Deo laudem obtulit, quae, salvatis gentibus, a suo se murmure, dona coelestis gratiae admirando, compressit. Unde ipse quoque Petrus miratur, dicens: In veritate comperi quod non est personarum acceptor Deus .