monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, 43, 2
Quid per Aquilonem, nisi peccati frigore constricta gentilitas designatur? quam ille sub iugo suae tyrannidis tenuit qui superbiens dixit: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo . Quid vero auri nomine, nisi animae fideles exprimuntur? De quibus per Ieremiam dicitur: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus ? Aurum quippe obscuratum doluit, quia in quibusdam claritatem innocentiae versam in culpae nigredinem vidit. Ab Aquilone ergo aurum venire dicitur, quia per respectum gratiae Redemptoris a gentilitate dudum perfidiae torpore frigida intra sanctam Ecclesiam pretiosa Deo vita fidelium multiplicatur. Ab Aquilone etenim aurum venit cum ab ipsis idolorum cultoribus vera in Domino fides clarescit. Sed conversis ad fidem gentibus, Iudaea contradicit, et ad praemiorum retributionem coelestium dedignatur suscipere eos qui dudum fuerant cultores idolorum. Unde post conversionem gentium Petro dicitur: Quare introisti ad viros praeputium habentes, et comedisti cum eis ? Quo contra recte per Isaiam Dominus dicit: Dicam Aquiloni: Da; et Austro: Noli prohibere . Sicut enim per Aquilonem gentilitas, sic per Austrum Iudaea signatur, quae quasi meridiano sole incaluit, quia, Redemptore in carne apparente, fervorem fidei prima suscepit. Aquiloni ergo da dicitur cum offerre Deo suae fidei munera gentilitas imperatur. Austro autem iubetur ne prohibeat, quia Hebraeis in fide consistentibus praecipitur ne vitam gentium repellendo condemnent. Unde hic quoque quia dictum est: Ad Aquilone aurum veniet, apte subiungitur: