monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, 41, 5
Aer Petrus fuerat, cum per terrena desideria sparsus, eum quasi aura transiens pro vita carnis cura piscationis agitabat . Aer etiam apostoli omnes exstiterant, qui iam per legem alta didicerant, sed necdum per fidem firma sapiebant . Subito autem aer in nubes coactus est, quia per respectum supernae gratiae fluxa corda piscantium in soliditatem versa sunt praedicatorum, ut eorum infirmae cogitationes fortia sentiendo densescerent, ac more nubium aquas scientiae caperent, et subter iacentem terram verbis praedicationis irrigarent, quo peracto ministerio, ad coeli secreta recurrerent, atque ad aeternam requiem finito labore pervenirent. Unde et bene mox subditur: