monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, 40, 2
Omne quod aliquid devorat, hoc introrsus trahens, ab intuentium oculis occultat, et rem quae videri in superficie potuit in profundum rapit. Homo igitur cum de Deo tacet, per rationem in qua est conditus esse aliquid videtur. At si loqui de Deo coeperit, illico quam sit nihil ostenditur, quia magnitudinis illius immensitate devoratur, et quasi in profundum raptus absconditur, quia fari ineffabilem cupiens, ipsa suae ignorantiae angustia deglutitur. Loquitur enim caro de spiritu, circumscriptus spiritus de incircumscripto, creatura de creatore, temporalis de aeterno, mutabilis de immutabili, mortalis de vivificante; et cum in tenebris positus internum lumen sicut est nesciat, homo, de aeternitate disserere cupiens, caecus de luce loquitur. Si ergo locutus fuerit homo, devorabitur, quia si effari homo aeternitatem sicut est appetit, etiam hoc sibi subtrahit quod de illa vel tacitus sentit. Sed ecce aeternitas tunc hominibus vere innotuit, cum se eis humanitate suscepta monstravit. Quae quia necdum revelata fuerat, de eisdem hominibus recte subiungitur: