monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, 12, 3
Sed cum escas dare mortalibus diceret, notandum quod non ait, omnibus, sed multis, quia vid licet scriptum est: Non omnium est fides . Et quibusdam dicitur: Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis . Et rursum: Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum . Et rursum: Novit Dominus qui sunt eius . Unde in ipsa quoque sancta Ecclesia plurimi fidem tenent, et vitam fidei non tenent; humilitatis dominicae sacramenta percipiunt, sed humiliari dominica imitatione contemnunt; blanda divini eloquii praedicamenta communicant, sed apud se immanes in tumore perseverant. Unde hic quoque, postquam per cardines maris aggregatae Ecclesiae latitudo signata est, apte subiungitur: