monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, 11, 4
Cumque nubes istae verbis pluunt, cumque miraculis vim coruscae lucis aperiunt, extremos etiam mundi terminos in divinum amorem convertunt. Unde recte subditur: Cardines quoque maris operiet. Quod faciendum quidem Eliu vocibus audivimus, sed auctore Deo iam factum cernimus. Omnipotens enim Dominus coruscantibus nubibus cardines maris operuit, quia emicantibus praedicatorum miraculis, ad fidem etiam terminos mundi perduxit. Ecce enim pene cunctarum iam gentium corda penetravit; ecce in una fide Orientis limitem Occidentisque coniunxit; ecce lingua Britanniae, quae nil aliud noverat, quam barbarum frendere, iam dudum in divinis laudibus Hebraeum coepit Alleluia resonare. Ecce quondam tumidus, iam substratus sanctorum pedibus servit Oceanus, eiusque barbaros motus, quos terreni principes edomare ferro nequiverant, hos pro divina formidine sacerdotum ora simplicibus verbis ligant; et qui catervas pugnantium infidelis nequaquam metuerat, iam nunc fidelis humilium linguas timet. Quia enim perceptis coelestibus verbis, clarescentibus quoque miraculis, virtus ei divinae cognitionis infunditur, eiusdem divinitatis terrore refrenatur, ut prava agere metuat, ac totis desideriis ad aeternitatis gratiam pervenire concupiscat. Unde hic quoque convenienter adiungitur: