monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, 11, 2
Extendit nubes Dominus, dum ministris suis viam praedicationis aperiens, eos in mundi latitudinem circumquaque diffundit. Bene autem dictum est: Quasi tentorium suum. Tentorium quippe in itinere poni solet. Et cum praedicatores sancti in mandum mittuntur, iter Deo faciunt. Unde scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te . Et unde rursum per Psalmistam dicitur: Iter facite ei qui ascendit super occasum . Et rursum: Deus, cum egredereris coram populo tuo, dum transgredereris per desertum, terra mota est . Deus enim, qui per semetipsum non localiter ubique est, per praedicatores suos in mundi partes localiter ambulat. Unde etiam per prophetam dicitur: Et inambulabo in eis . Iter quippe per eos agit, dum humanis cordibus eorum se eloquio infundit. Atque in hoc itinere tentoria Dei sunt haec eadem corda sanctorum, quibus quasi in via quiescendo tegitur, dum per haec ad mentes hominum veniens, agit quae disposuit, et non videtur. Hinc est quod simul omnis synagoga tentorium vocatur, cum cessasse a praedicatione sacerdotes Dominus per Ieremiam queritur, dicens: Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas . Hinc rursum de exterminatione eius dicitur: Dissipavit quasi hortum tentorium suum, demolitus est tabernaculum suum . Quia enim in unius populi cultu tunc Dominus inter homines latuit, eumdem sibi populum tentorium vocavit. Unde et recte nunc nubes istae eius tentorium dicuntur, quia ad nos Deus per gratiam veniens, intra praedicatorum suorum mentes operitur. An Paulus eius tentorium non erat, cum a Ierusalem per circuitum usque ad Illyricum ad corda mortalium veniens, in eius mente Dominus quiescebat ? Nubes quippe erat hominibus, tentorium Deo, quia quem praedicando, infundebat audientibus, hunc invisibiliter in mente retinebat. Idem rursus dum catenis vinctus Romam peteret Paulus occupaturus mundum, latens in eius pectore quasi sub tentorio ibat Deus , quia et occultus videri non poterat, et per verba praedicationis proditus iter inchoatae gratiae sine cessatione peragebat. Nubes eius Moyses exstitit, cum priusquam plebi Israeliticae ducatum praeberet, quadraginta annis in deserto permanens, et sublimia appetens, a conversatione populi segregatus vixit. Sed tentorium Dei factus est, cum ad revocandum populum in Aegyptum missus ibat , portans invisibilem in corde veritatem, cum omnipotens Deus, qui patescebat in opere, latebat in corde. Et ubique praesens omnia continens, iter in suo famulo in Aegyptum veniens faciebat. Unde scriptum est: Ivit Deus in Aegyptum, ut redimeret sibi populum . Ecce ire dicitur, per cuius incircumscriptam praesentiam cuncta continentur, quia is qui ubique ex maiestate est quasi in via gressus ponit ex praedicatione.