monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, 10, 3
Sed quia signari per nubes etiam prophetas diximus, necesse est ut adhuc ad medium superiorum Patrum exempla deducamus. Ecce cum praeceptis coelestibus subdi per obedientiam cupimus, consideratis antiquorum patrum vestigiis iuvamur. Quid enim Abraham obedientius, qui ad unam vocem dominicam cognatos ac patriam deserit, et pro adipiscenda aeterna haereditate ipsum ferire non trepidat quem senex iam et pene moriturus acceperat haeredem ? Cum patientiae virtutem apprehendere conamur, praecedentium exempla conspicimus. Quid enim Isaac patientius, qui ligna portat, de holocausto interrogat, atque post paululum ligatur, et non loquitur; arae superponitur et non reluctatur ? Quid ergo isto viro dici patientius potest, qui quasi ad solatium ducitur, et requirit; ad feriendum ligatur, et conticescit; et oblaturus holocaustum interrogat, offerendus in holocaustum tacet? Cum accingi ad laborum tolerantiam nitimur, exemplis praecedentibus sublevamur. Quid enim Iacob laboriosius, qui apud Laban tam longo tempore propinquus iure cognationis, opera exercuit servitutis, et vice obsecutus est famuli, ut perfrueretur praemiis haeredis ? Cum arcem continentiae et castitatis ascendere nitimur, exemplis praecedentium sublevamur. Quid enim Ioseph castius, qui ad desiderium petulantis dominae, iugo luxuriae premi non potuit etiam captivus? Et quidem hominibus exstitit servus, sed contra dominantem nequitiam et in servitio liber fuit . Cum mansuetudine repleri concupiscimus, praecedentium exemplis adiuvamur. Quid enim Moyse mansuetius, qui commissi sibi populi seditionem tolerat, et tamen irascentem Dominum pro eisdem suis persecutoribus rogat, seque pro illis divino furori obiicit, quia in sancto eius pectore etiam ex persecutione charitas ignescit ? Cum contra adversa mundi formare mentis constantiam nitimur, praecedentium consideratione fulcimur. Quid enim Iosue constantius, qui ad explorandam gentium qualitatem missus, nec proceritatis magnitudinem, nec numerositatis multitudinem expavit. Unde et easdem gentes, quas explorando non timuit, etiam praeliando prostravit . Cum benignitatis culmen apprehendere conamur, praecedentium exemplis instruimur. Quid enim Samuele benignius, qui de principatu regendi populi deiectus, successorem sibi humiliter requirit, inventumque ungit in regem, unctum mox patitur persecutorem . A quo ne moriatur, trepidat; et tamen ne ei Dominus irascatur, rogat. Ipse quippe cum mitteretur, ait: Audiet Saul, et interficiet me . Et ei per semetipsam Veritas dicit: Quousque tu luges Saulem, cum ego abiecerim eum ? Quid ergo isto viro benignius dici potest, qui et hunc non vult divinitus percuti a quo formidat occidi? Cum ad pietatis atque humilitatis celsitudinem tendimus, praecedentium exemplis levamur. Quid enim David misericordius, quid humilius dici potest, qui a rege reprobo pro victoriis contumelias recepit, qui de manu hostili Israeliticam gentem fortis eripuit, et tamen ipse ne moriatur quasi debilis fugit ; qui et se electum divino iudicio, et persecutorem suum reprobum agnoscit, et tamen eidem persecutori suo crebrae satisfactionis humilitate se subiicit, qui persecutoris lanceam tollit, oram chlamydis detruncat, atque ad cacumen montis protinus properat, et uno eodemque tempore quia occidendi potestatem habuerit ostentat, et ne occidatur rogat?