monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, 10, 2
Nubes cum desuper aerem praetexunt, si in coelum oculos attollimus, non coelum, sed ipsas intuemur; nec visus noster aethereas plagas penetrat, quia ei illas ipsa sua infirmitas occultat; et cum de coelo sol rutilat, prius interfuso aere pascitur, ut post in coelo solis radios contempletur. Quia ergo carnales homines sumus, cum superna appetere nitimur, quasi in coelum oculos levamus, et velut in coelum aciem intendimus, quia, pressi usu rerum corporalium, docere spiritalia conamur. Sed quia transire intellectus noster ad divina non sinitur, nisi prius per sanctorum praecedentium exempla formetur, quasi iam coetum noster oculus suscipit, sed nubes videt, quia comprehendere ea quae Dei sunt appetit, sed vix mirari ea quae hominibus collata sunt potest. Unde et alias dicitur: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis . Qui enim orientem solem contemplari non valet, irradiatos montes aspicit, et quia sol ortus sit deprehendit. Ex aeternis ergo montibus nos Deus illuminat, quia per admiratam vitam Patrum praecedentium, radio nos suae claritatis illustrat. Ecce in studio devotionis dominicae et charitatis accendimur, sed in hac devotione atque charitate melius harum nubium contemplatione formamur. Quid enim devotius Petro ? Quid charius Ioanne ? Ille per devotionem fluida maris dorsa calcare non timuit, iste per amorem in ipso auctoris nostri pectore requievit; et qui ad corporalis coenae refectionem venerat, spiratale pabulum de sinu Redemptoris sumpsit.