monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, 8, 4
Possunt quoque per stellas pluviae, sancti apostoli designari, de quibus Iudaeae reprobatae per Ieremiam dicitur: Prohibitae sunt stellae pluviarum imber non fuit . Stellas ergo pluviae Dominus abstraxit, atque ad instar gurgitum imbres fudit, quia cum de Iudaea praedicantes apostolos abstulit, doctrina novae gratiae mundum rigavit. Quod utrumque factum in Ecclesia potest non inconvenienter intelligi, quia cum solutis corporibus ad secretos supernorum sinus apostolorum animas retulit, quasi a coeli facie stellas pluviae abscondit. Sed ablatis stellis pluviae, in morem gurgitum imbres dedit, quia etiam reductis ad superna apostolis, per expositorum sequentium linguas, divinae fluenta scientiae diu abscondita largiori effusione patefecit. Nam quod illi sub brevitate locuti sunt, hoc exponendo isti multipliciter auxerunt. Unde et non immerito ipsa expositorum praedicatio gurgitibus comparatur: quia dum multorum praecedentium dicta colligunt, ipsi in eo quod astruunt profundius dilatantur. Nam dum testimonia testimoniis iungunt, quasi ex guttis gurgites faciunt. Quorum verbis dum quotidie gentilitas docetur, quia peccatorum mens coelestem scientiam accipit, quasi stans in terra aqua gurgites ostendit. Sed nequaquam se eisdem apostolis expositores in scientia praeferant, cum exponendo latius loquuntur. Meminisse quippe incessanter debent, per quos eiusdem scientiae inventiones acceperunt. Unde et apte subiungitur: