monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, 8, 2
Duo in hac vita sunt genera iustorum: unum videlicet bene viventium, sed nulla docentium; aliud vero recte viventium, et eadem recta docentium, sicut et in coeli facie aliae stellae prodeunt quas nullae pluviae subsequuntur, aliae prodeunt quae arentem terram magnis imbribus infundunt. Igitur quoties in sancta Ecclesia recte quidam vivunt, sed tamen praedicare eamdem rectitudinem nesciunt, stellae quidem sunt, sed in siccitate aeris natae; quia per exemplum bene vivendi lucere caeteris possunt, sed per praedicationis verbum pluere nequeunt. Cum vero in ea quidam et recte vivunt, et aliis eamdem rectitudinem verbis praedicationis influunt, quasi ad proferendas pluvias in coelo stellae producuntur, quae sic vitae suae meritis luceant, ut etiam sermone praedicationis pluant. An non in hoc coelo astrum pluviae Moyses exstitit, qui cum de supernis emicuit, corda peccantium quasi arentem inferius terram sanctae exhortationis pluvia ad ubertatem germinis infudit? An non Isaias astrum pluviae ostensus est, qui in eo quod lucem veritatis praevidens tenuit, siccitatem infidelium prophetando annuntians rigavit? An non Ieremias et prophetae caeteri, velut in coelo positi astra pluviae fuerunt, qui in praedicationis culmine erecti, dum pravitatem peccantium libere increpare ausi sunt, quasi verborum guttis obcaecationis humanae pulverem rigando presserunt? Quorum videlicet animas ab hac corruptibili carne susceptas, quia ex praesenti vita superna iudicia auferunt, quasi a coeli facie stellae pluviae subtrahuntur, et ad occultum astra redeunt, dum peractis suis cursibus sanctorum animae in thesauris dispositionis intimae reconduntur.