monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, 7, 3
Sed quaedam mirabiliter acceperunt ut quamvis ea finis superior inchoat, finis tamen inferior non constringat; et licet esse incipiant, esse in perpetuum non desistant. Horum vero aeternitas idcirco summae est aeternitati dissimilis, quia aeterna esse coeperunt. Cum ad extrema prospicimus, horum finem, qui omnino deest, non comprehendimus; eorum tamen initia cernimus, cum mentem retro revocamus; et dum in eis infra supraque animum ducimus, non capimus omnino quousque sunt, sed videmus ex quo. Deus autem quia quasi quiddam in eo per aeternitatem longum est, quod nec initio oritur, nec fine terminatur, nec ex quo in semetipso recipit, nec quousque, dicatur ergo: Numerus annorum eius inaestimabilis. Per hoc ergo quod annorum illius numerus dicitur, diutinum eius esse ostenditur. Per hoc vero quod inaestimabilis memoratur, hoc ipsum esse infinitum et incomprehensibile demonstratur. Sed quia humanis mentibus innotescat agnovimus, dum omnes homines vident eum; et quia eius magnitudinem admirantes cernimus, dum annorum eius numerus inaestimabilis habetur, restat iam ut etiam quid agat audiamus. Sequitur: