monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, 7, 2
Dicere utcunque aeternitatem voluit, et ipsam aeternitatis longitudinem annos vocavit. Cum enim brevitatem temporis dilatare volumus, momenta per horas, horas per dies, dies per menses, menses autem per annos extendimus. Quia ergo peramplum quiddam dicere voluit, sed quid diceret latius non invenit, in Deo annos sine aestimatione numeri multiplicavit, dicens: Numerus annorum eius inaestimabilis, ut dum ea quae apud se sunt prolixa multiplicat, aeternitatis longitudinem se metiri non posse infirmitas humana cognoscat. Tende itaque oculum in aeternitatem, ut videas Deum, vel quando est a principio, vel quousque; et nusquam finis superior, quia esse non incipit; nusquam finis inferior, quia esse non desinit. Intra ipsum omnia coangustantur, ipse vero circa omnia sine spatio extenditur, sine loco dilatatur. Ecce cuncta quae facta sunt, ea ipsa circumscriptione qua creata sunt, superiori et inferiori fine cinguntur. Lege enim sua, quia a non esse incipiunt, festinant non esse.