monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, 4, 3
Ut enim unum e multis loquar, duo ad hanc lucem parvuli veniunt, sed uni datur ut ad redemptionem per baptisma redeat, alter ante subtrahitur quam hunc regenerans unda perfundat. Et saepe fidelium filius sine fide rapitur, saepe infidelium concesso fidei sacramento renovatur. Sed fortasse aliquis dicat quod hunc Deus acturum prave etiam post baptisma noverat, et idcirco eum ad baptismatis gratiam non perducat. Quod si ita est, peccata quorumdam proculdubio priusquam sint perpetrata puniuntur. Et quis ista recte sentiens dixerit quia omnipotens Deus, qui alios a perpetratis facinoribus liberat, haec in aliis etiam non perpetrata condemnet? Occulta itaque sunt eius iudicia; et quanta obscuritate nequeunt conspici, tanta debent humilitate venerari. Dicat ergo: Memento quod ignores opus eius, de quo cecinerunt viri. Ac si aperte diceret: De quo fortes quique locuti sunt, eius opera tuae mentis oculis absconduntur, quia mensuram tuae notitiae eo ipso quo humanitate circumscriberis transeunt. Sequitur: