monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, 4, 2
Angeli et doctores ea, etsi laudent, minime tamen cognoscunt. In Scriptura sacra viri aliquando angeli, aliquando autem perfectae vitae homines memorantur. Nam quia aliquando vir angelus dicitur, Daniel propheta testatur, dicens: Ecce vir Gabriel . Rursum, quia virorum nomine perfectae vitae homines exprimuntur, in Proverbiis sapientia loquitur, dicens: O viri, ad vos clamito . De Domino igitur viri canunt, cum eius nobis potentiam vel superni spiritus, vel perfecti quique doctores innotescunt. Sed tamen opus eius ignoratur, quia nimirum iudicia illius ipsi etiam qui hunc praedicant impenetrata venerantur. Et sciunt ergo quem praedicant, et tamen eius opera ignorant, quia cognoscunt per gratiam eum a quo facti sunt, sed eius iudicia comprehendere nequeunt, quae ab illo etiam super ipsos fiunt. Quod enim omnipotens Deus perspicue in sua actione non cernitur, Psalmista testatur, dicens: Qui posuit tenebras latibulum suum . Et rursum: Iudicia tua abyssus multa . Atque iterum: Abyssus sicut pallium amictus eius . Unde bene etiam per Salomonem dicitur: Sicut ignoras quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre praegnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium .