monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, 3, 2
Ac si dicat: Cuius perscrutari actio non potest, quo pacto reprehendi potest? Nemo enim bene iudicat quod ignorat. Tanto ergo debemus sub eius iudiciis silendo quiescere, quanto et rationem iudiciorum illius nos cernimus non videre. Unde et bene subditur: