monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, 2, 3
Dilectus namque per noctes in lectulo quaeritur, quia intra secreta cordis cubilia in tribulatione spiritus desideratur. Quem tamen quaerens sponsa non invenit, quia electa quaeque anima iam quidem amoris eius facibus flagrat, sed adhuc quaesita negatur species, ut amantis desiderium crescat; et quasi in siti aqua subtrahitur, ut eiusdem sitis aestus augeatur, et quo hanc diutius sitiens desiderat, eo quandoque cum invenerit avidius sumat. Sed hanc quaerentem vigiles inveniunt, eamque vulnerant, et eius pallium tollunt, quia unamquamque animam redemptoris sui iam speciem requirentem, cum solliciti doctores inveniunt, hanc per praedicationis verbum coelestis amoris spiculis vulnerant, et si quod ei adhuc de vetusta conversatione tegmen inest, subtrahunt, ut quo exuta ab huius mundi onere redditur, eo is qui quaeritur, ab illa citius inveniatur. Bene autem subditur: Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea. Quia visionis eius mens avida, nisi prophetarum aestimationem, nisi patriarcharum celsitudinem, nisi cunctorum hominum mensuram transcenderet, eum qui est super homines non inveniret. Transire ergo est vigiles, etiam eos quos miratur anima in eius comparatione postponere. Et tunc is qui quaerebatur, cernitur, si homo quidem, sed tamen extra mensuras hominum credatur. Unde bene nunc dicitur: Nullus ei similis in legislatoribus. Sed is videlicet per infirmitatem carnis nostris obtutibus apparens, dum alios reprobat, alios vocat, mira iudicia exhibuit, quae a nobis et cogitari possint, et comprehendi non possint. Ait namque: In iudicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant . Et rursum: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis . In quibus nimirum iudiciis Iudaea repellitur, gentilitas aggregatur. Quod videlicet factum mirari possumus, sed perscrutari nullatenus valemus. Unde et bene nunc ab Eliu subditur: