monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, 2, 2
Ac si aperte dicat: Qui humilis videbitur in infirmitate, excelsus manet in fortitudine, Paulo hoc etiam attestante, qui ait: Quia et si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei . De quo recte subiungitur: Nullus ei similis in legislatoribus. Legislator Moyses, legislator Iosue, legislatores etiam prophetae; legislatores cunctos dicere possumus, quos ex lege admonuisse recta populum scimus. Sed huic Mediatori in legislatoribus similis nullus est, quia isti gratuito vocati ex peccatis ad innocentiam redeunt, et ab his quae in semetipsis experti sunt praedicando alios reducunt. Redemptor autem noster homo sine peccato est, filius sine adoptione, nec perpetravit unquam quod redarguit, et sic mundo ex humanitate loquitur, ut tamen eidem mundo ante saecula ex divinitate dominetur. Hunc Mediatorem Dei et hominum quidam legislatoribus similem fuisse crediderunt. Nam requirenti: Quem dicunt homines esse filium hominis? responderunt discipuli, dicentes: Alii Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii Ieremiam, aut unum ex prophetis . Sed nimirum Petro quam excelsus in fortitudine esset aperuit, cum eum veraciter intuens, a legislatorum aequalitate discrevit, dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi . Unde recte de illo sponsa in Canticis canticorum dicit: In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea, quaesivi illum, et non inveni . Et paulo post: Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem. De quibus rursum dicit: Vulneraverunt me, tulerunt pallium meum. Quos iterum percunctatur, dicens: Num quem diligit anima mea vidistis? Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea .