monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.158 v > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, 1, 2
Nec mirandum quod vir arrogans impleri prophetico spiritu potuit, cum Saul etiam in numero prophetarum fuit . Sed hoc de Saule cur dicimus, cum ex visione angeli accepisse verba rationabilia et asinam noverimus ? Sed sicut irrationale animal rationis verba edidit, nec tamen ad permutationem naturae rationalis accessit, ita saepe quilibet indignus sancta verba per prophetiae spiritum accipit, sed tamen ad promerendam sanctitatis gloriam non pertingit, ut et supra se loquendo emineat, et infra se vivendo torpescat. Unde nunc Eliu Redemptoris nostri adventum humilem non humilis conspicit, et eum prophetando praedicat, quem elatis moribus impugnat, dicens: