monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, 1, 1
Quisquis de magnis dictis arrogantium sumere scientiam nititur, providere solerter debet, ne hoc quod eorum scientia altum tumet, imitetur, ne cum virtutum verbis morum vitia colligat, et in eo quod loquendi notitiam assequitur, vivendi se imperitia transfigat. Hos namque cum fortia dicere audimus, sed tamen de dictis fortibus tumere conspicimus, quasi doctrinae hortum ingressi, de spinis rosas attingimus. Discreta ergo nobis sollicitudine opus est, et carpere quod redolet, et cavere quod pungit, ne si fortasse improvide dictorum flos legitur, incauta legentis manus morum spina laceretur. Eliu itaque doctus et arrogans profert aliquando quod redoleat, aliquando quod pungat. Sic igitur sumendum est de eius doctrina quod fragrat, ut tamen sollicite cavendum sit de elatione quod vulnerat. Qui multa quidem superius moraliter intulit, sed in verbis sequentibus ad sola se prophetiae arcana sustulit. Ima enim moralitatis deserit, et ad prophetiae summa conscendit.