monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, 46, 3
Cum ergo super addictam mentem tam multiplices cogitationes prodeunt, hanc quasi in nocte populi consurgentes premunt. Quos nimirum populos non per se, sed per divinae protectionis auxilium Propheta subigere se posse praesumpserat, cum dicebat: Protector meus, et in ipso sperabo, subiiciens populos sub me . Sanctis quippe mentibus populi subiguntur, cum ab eis per districtae severitatis praesentiam cogitationes stultae dissiliunt, ut non per abrupta phantasmatum rapiant, sed rationi subditae a corde humiliter conquiescant. Quia ergo positus in tentatione animus, qui de se in prosperis maiora praesumebat, tumultus spei desperationisque tolerat, recte nunc dicitur: Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis. Ac si aperte diceretur: In tentatione deprehensus, citius tenebras moeroris incide, ne qui in tranquillitate de te alta senseras, in perturbatione quoque deterius cogitationum te caligine confundas. Quod recte Eliu diceret, si tamen cui diceret sciret. Nam haec beato Iob tanto minus congruunt, quanto ab illo omnia altius sciuntur. Quia vero, ut saepe diximus, arrogantes, dum praesumunt docere quos non debent, usque ad contumeliosa increpationum verba dilabuntur, subditur.