monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, 46, 2
Nox quippe protrahitur cum suborta de tentatione tristitia consolatione concita non finitur. Nox protrahitur quia moeror animi confusis cogitationibus elongatur. Nam dum mens posita in tentatione considerat quod a virtutis suae pristina soliditate repellitur, superductis moeroribus, quasi quibusdam tenebris caecatur, atque ab omni luce gaudii eius oculus clauditur, dum sollicita trepidat ne hoc quod esse dudum coeperat funditus amittat. Unde et bene dicitur quod in hac nocte pro robustis populi ascendunt, quia videlicet in hoc moerore tentationis pro robustis motibus indignae cogitationes et multiplices in corde prosiliunt. Nam dum se in perturbatione conspicit iam pene amisisse quod fuerat, fluctus in se innumeros tumultusque coacervat, modo tranquillitatem suam quia perdidit dolet; modo ne usque ad prava opera corruat pertimescit; modo in quo culmine steterat meminit; modo in quo vitiorum profundo per delectationem iaceat attendit; modo ad resumendas vires se reparat; modo se eas posse resumere quasi victus iam fractusque desperat.