monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, 44, 4
Sed saepe dum viri iusti animus in ipsa intentionis suae arce consistit, dum ab omni mutabilitatis se sparsione colligit, dum quidquid in se superflue oboritur premit; ipsa suae rectitudinis gloria tangitur, et in tumore propriae praesumptionis elevatur. Qui enim magna agit, quamvis de se humilia sentiat, scit tamen magna esse quae agit. Nam si magna esse nescit, ea procul dubio minime custodit. Quae dum custodire negligit, aut in eis minus proficit, aut ea funditus amittit. Dum ergo bona nostra opera scire necesse est ut custodiamus, ex ipsa eorum scientia elationis aditus panditur, et ad operantis cor culpae manus admittitur, qua vastante rapiantur. Mira autem dispensatione agitur, ut conditor noster sublevatum prosperis animum subita concuti tentatione permittat, quatenus semetipsum in infirmitate verius videat, et ab eo quem de virtutibus sumpserat, iam seipso melior elationis fastu descendat. Unde et bene nunc subditur: