monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, 44, 3
Sancti autem viri causa se observatione custodiunt, ne ab intentione sua mutabiliter dissolvantur, et quia idem esse appetunt, ad cogitationem qua Deum diligunt se solerter astringunt. In contemplatione namque creatoris hoc accepturi sunt, ut una semper mentis stabilitate perfruantur. Nulla eos tunc mutabilitas dissipat, quia scilicet eorum cogitatio sibimetipsi semper indissimilis perseverat. Hoc ergo cum labore nunc conantes imitantur, quod post in munere gaudentes accipiunt. Cui se Propheta immutabilitati virtute amoris astrinxerat, cum dicebat: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini . Huic Paulus unitati intentione adhaeserat, dicens: Unum autem, quae retro sunt oblitus, ad ea quae ante sunt extentus, sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo . Nam si quid in eorum corde humanitus diffluit, mox hoc discussio severa restringit; et cum quasi pueriliter cogitatio labitur, iuvenili mox coercitione refrenatur. Unde fit ut sparsam mentem continuo colligant, et in una quantum praevalent cogitatione componant. Quia igitur status mentis cogitationum mutabilitate curvatur, recte ab Eliu dicitur: Nec multitudo locorum inclinet te.