monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, 44, 2
In tot quippe locis inclinamur in quot supervacuis curis extendimur. Nam sicut locus est corporis spatium corporale, ita locus est mentis unaquaeque intentio cogitationis. Quae dum huc illucque impellitur, si delectatione aliqua cogitationis suae libenter occupatur, velut in quodam loco ponitur ut quiescat. Nam quoties victi taedio a cogitatione in cogitationem ducimur, quasi fessa mente de loco ad locum migramus. Tot itaque loca culmen mentis inclinant, quot subortae cogitationes unitatem bonae intentionis dissipant. Recta etenim mens staret, si uni cui debuerat cogitationi semper inhaereret. Recta mens staret, si non se innumeris motibus fluxa mutabilitate prosterneret. Sed dum nunc ista pertractat, nunc ad alia dilabitur, quasi per locorum multitudinem a statu suae rectitudinis inclinatur; et dum per plura se tendit, ab una, cui adhaerere debuit, intentione se deiicit. Qui tamen mutabilitatis usus ex primae praevaricationis vitio iam quasi in naturam venit. Nam cum stare animus in semetipso nititur, a semetipso aliquo modo etiam nesciendo derivatur. Humana namque anima ab unaquaque re cui intenditur fastidio impellente removetur. Sed dum inhianter cogitanda appetit, et repente cogitata fastidit, docet quod aliunde pendet, quae quolibet posita non requiescit. Ad illum quippe suspensa est a quo formata. Et quia ad Deum solum appetendum facta est, omne autem quod infra appetit minus est, iure ei non sufficit quod Deus non est. Hinc est quod huc illucque spargitur, et ab unaquaque re, ut diximus, fastidio impellente removetur. Delectationis videlicet avida, quaerit quo pauset, unum vero quem sufficienter habere poterat amisit. Unde nunc per multa ducitur, ut quia qualitate rerum non potest, saltem varietate satietur.