monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 5 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, 16, 9
Sed quaeri rationabiliter potest quomodo hoc in loco dicitur quod regnare hypocritam Dominus facit, cum de hac re specialiter per prophetam conqueritur, dicens: Ipse regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi . Quis enim recte sentiens dicat quia facit Dominus quod minime cognoscit? Sed quia scire Dei approbare est, nescire reprobare; unde quibusdam quos reprobat dicit: Nescio vos unde sitis, discedite a me omnes operarii iniquitatis ; et aliquando facere Dei est id quod fieri prohibet, irascendo permittere; unde et regis Aegypti cor se obdurare asseruit , quia videlicet obdurari permisit; miro modo hypocritas Dominus et regnare facit et nescit: facit sinendo, nescit reprobando. Unde necesse est ut ad omne quod in hac vita concupiscitur prius voluntas interna requiratur. Quam cum humani cordis auris percipere appetit, sciat quia haec non verbis, sed rebus sonat. Locus ergo regiminis cum regendus offertur, in se prius necesse est ut quisque discutiat, si loco vita congruit, si ab honore actio non dissentit, ne iustus omnium rector eo post in tribulatione preces non audiat, quod ipsa quoque eius, de quo tribulatio oritur, exordia honoris ignorat.