monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, 16, 8
Sed a quibusdam quaeritur quia dum saltem pro utilitate subditorum rectores nimium temporalibus curis inserviunt, plerique in Ecclesia eorum exemplo deterescunt. Quod verum valde esse quis abneget, cum curari a pastoribus terrena quam coelestia sollicitius videt? Sed neque haec iniusta sunt, si, ut superius diximus, res praesidentium iuxta subditorum merita disponuntur. Occulte namque et sponte perpetratae culpae exigunt ut prava et a pastoribus exempla praebeantur, quatenus iusto iudicio is qui de via Dei superbus exorbitat, in via qua graditur etiam per ducatum pastoris offendat. Unde per prophetam quoque praenuntiantis studio dicitur, non maledicentis voto: Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva . Ac si dicat: Qui humanae vitae actionibus quasi praevidendis itineribus praesunt, veritatis lucem non habeant, ut et qui sequuntur subditi, iniquitatum suarum oneribus incurvati, omnem statum rectitudinis amittant. Quod factum procul dubio in Iudaea novimus, cum in ipso nostri Redemptoris adventu pharisaeorum turba atque sacerdotum a vero lumine mentis oculos clausit, et per praepositorum exempla gradiens in infidelitatis tenebris populus erravit.