monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.94 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, 16, 5
Si autem magistrorum vita iure reprehenditur, oportet ut eos subditi, etiam cum displicent, venerentur. Sed hoc est solerter intuendum, ne aut quem venerari necesse est, imitari appetas, aut quem imitari despicis, venerari contemnas. Subtilis etenim via tenenda est rectitudinis et humilitatis, ut sic reprehensibilia magistrorum facta displiceant, quatenus subditorum mens a servanda magisterii reverentia non recedat. Quod bene in Noe debriato exprimitur, cuius nudata verecundiora boni filii aversi veniendo texerunt . Aversari quippe dicimur quod reprobamus. Quid est ergo quod filii verecunda patris superiecto dorsis pallio aversi venientes operiunt, nisi quod bonis subditis sic praepositorum suorum mala displicent, ut tamen haec ab aliis occultent? Operimentum aversi deferunt, quia iudicantes factum, et venerantes magisterium, nolunt videre quod tegunt.