monumenta.ch > Servius > sectio > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, 16, 4
Sed quia rectores habent iudicem suum, magna cautela subditorum est non temere vitam iudicare regentium. Neque enim frustra per semetipsum Dominus aes nummulariorum fudit, et cathedras vendentium columbas evertit ; nimirum significans quia per magistros quidem vitam iudicat plebium, sed per semetipsum facta examinat magistrorum. Quamvis etiam subditorum vitia, quae a magistris modo vel dissimulantur iudicari, vel nequeunt, eius procul dubio iudicio reservantur. Igitur dum salva fide res agitur, virtutis est meritum, si quidquid prioris est toleratur. Debet tamen humiliter suggeri, si fortasse valeat quod displicet emendari. Sed curandum summopere est ne in superbiam transeat iustitiae inordinata defensio, ne dum rectitudo incaute diligitur, ipsa magistra rectitudinis humilitas amittatur; ne eum sibi praeesse quisque despiciat, quem fortasse contingit ut in aliqua actione reprehendat. Contra hunc tumorem superbiae, subditorum mens ad custodiam humilitatis edomatur, si infirmitas propria incessanter attenditur. Nam vires nostras veraciter examinare negligimus; et quia de nobis fortiora credimus, idcirco eos qui nobis praelati sunt districte iudicamus. Quo enim nosmetipsos minus agnoscimus, eo illos quos reprehendere nitimur plus videmus. Singula haec mala sunt, quae saepe a subditis in praelatos, saepe a praelatis in subditos committuntur, quia et omnes subditos hi qui praesunt minus quam ipsi sunt sapientes arbitrantur, et rursum qui subiecti sunt rectorum suorum actiones iudicant, et si ipsos regimen habere contingeret, se potuisse agere melius putant. Unde plerumque fit ut et rectores minus prudenter ea quae agenda sunt videant, quia eorum oculos ipsa nebula elationis obscurat; et nonnunquam is qui subiectus est hoc cum praelatus fuerit faciat, quod dudum fieri subiectus arguebat; et pro eo quod illa quae iudicaverat perpetrat, saltem quia iudicavit erubescat. Igitur sicut praelatis curandum est ne eorum corda aestimatione singularis sapientiae locus superior extollat, ita subiectis providendum est ne sibi rectorum facta displiceant.