monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio > Matthaeus, 21 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, 16, 3
Sic ergo secundum merita subditorum tribuuntur personae regentium, ut saepe qui videntur boni, accepto mox regimine permutentur; sicut Scriptura sacra de eodem Saule intulit, quia cor cum dignitate mutavit. Unde scriptum est: Cum esses parvulus in oculis tuis, caput te constitui in tribubus Israel . Sic pro qualitatibus subditorum disponuntur acta regentium, ut saepe pro malo gregis etiam vere boni delinquat vita pastoris. Ille enim, Deo attestante, laudatus, ille supernorum mysteriorum conscius David propheta, tumore repentinae elationis inflatus, populum numerando peccavit, et tamen vindictam populus, David peccante, suscepit . Cur hoc? quia videlicet secundum meritum plebium disponuntur corda rectorum. Iustus vero iudex peccantis vitium ex ipsorum animadversione corripuit, ex quorum causa peccavit. Sed quia ipse scilicet sua voluntate superbiens, a culpa alienus non fuit, vindictam culpae etiam ipse suscepit. Nam ira saeviens, quae corporaliter populum perculit, rectorem quoque populi intimo cordis dolore prostravit. Certum vero est quod ita sibi invicem et rectorum merita connectantur et plebium, ut saepe ex culpa pastorum deterior fiat vita plebium, et saepe ex plebium merito mutetur vita pastorum.