monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, 16, 2
Verum namque regem super se Iudaea regnare noluit, et idcirco exigentibus meritis hypocritam accepit, sicut ipsa quoque Veritas in Evangelio dicit: Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis . Et sicut Paulus ait: Pro eo quod charitatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent, ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio . In eo ergo quod dicitur: Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi, potest ipsum omnium hypocritarum caput Antichristus designari. Seductor quippe ille tunc sanctitatem simulat, ut ad iniquitatem trahat. Sed propter peccata populi regnare permittitur, quia nimirum tunc ipsi sub illius regimine praeordinantur, qui eius dominio digni ante saecula praesciuntur, qui peccatis subsequentibus exigunt, ut sub illo iudiciis praecurrentibus disponantur. Quod ergo tunc Antichristus super impios regnat, non est ex iniustitia iudicantis, sed ex culpa patientis; quamvis plerique et principatum illius non viderunt, et tamen eius principatui peccatorum suorum conditione deserviunt, quia et quem dominantem sibi minime conspiciunt, eum proculdubio perverse vivendo venerantur. An non eius membra sunt, qui per affectatae sanctitatis speciem appetunt videri quod non sunt? Ille namque principaliter hypocrisim sumit, qui cum sit damnatus homo, et nequam spiritus, Deum se esse mentitur. Sed proculdubio ex eius nunc corpore prodeunt, qui iniquitates suas sub tegmine sacri honoris abscondunt, ut professione videri appetant, quod esse operibus recusant. Quia enim scriptum est: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati, quanto nunc liberius peragunt perversa quae volunt, tanto eius servitio obnixius obligantur . Sed nullus, qui talem rectorem patitur, cum quem patitur accuset, quia nimirum sui fuit meriti perversi rectoris subiacere ditioni. Culpam ergo proprii magis, accuset operis quam iniustitiam gubernantis. Scriptum namque est: Dabo tibi reges in furore meo . Quid ergo illos nobis praeesse despicimus, quorum super nos regimina ex Domini furore suscipimus? Si igitur irascente Deo secundum nostra merita rectores accipimus, in illorum actione colligimus, quid ex nostra aestimatione pensemus. Quamvis plerumque et electi subiaceant reprobis. Unde et diu David Saulem pertulit ; sed subsequente culpa adulterii proditur, quia dignus tunc fuit qui tanta praepositi asperitate premeretur.