monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, 12, 3
Investiganda fuerat, si occultari voluisset. Sed postquam incarnationis suae mysteria publice ostendit, postquam humilitatis exempla superbientibus praebuit, semetipsam nobis quasi transeuntibus in mediis semitis fixit, ut videlicet in eam, quam quaerere nolumus, impingamus; et quam transeuntes videre negligimus, tangamus offendentes. Dicatur itaque: Et omnes vias eius intelligere noluerunt. Via quippe est incarnatae sapientiae omnis actio quam temporaliter gessit. Viae eius sunt vivendi ordines, quos ad se venientibus stravit. Tot itaque ad se venientibus vias praebuit, quot bene vivendi exempla monstravit. Humilitatis eius vias Propheta aspexerat, cum suspirabat, dicens: In mandatis tuis me exercebo, et considerabo vias tuas . Hinc rursum de unoquoque iusto dicitur qui curat ut per dominica exempla gradiatur: A Domino gressus hominis diriguntur, et viam eius cupit nimis . Quia ergo superbi quique humiliatis dominicae facta contemnunt, recte dicitur: Vias eius intelligere noluerunt. Viae enim istae visione despectae sunt, sed intellectu reverendae. Aliud quippe est in eis quod cernitur, aliud quod exspectatur. Quid enim in hac vita aliud quam deiectionem, sputa, ludibria, mortemque intuentium oculis ostendit? Sed per haec infima transitur ad summa, per haec dedecora quae praecedunt aeterna nobis et gloriosa pollicentur. Viderunt ergo superbi vias Dei, sed intelligere noluerunt, quia dum abiecta quae in se illae ostendunt despiciunt, perdiderunt isti sublimia quae promittunt. Vias itaque Dei intelligere est et humiliter tolerare transitoria, et perseveranter exspectare mansura, ut exemplo Domini coaeterna quaeratur gloria opprobriis temporalibus comparata, et non quod hic quisque tolerat, sed in id quod exspectat intendat. Ad haec ergo superbi clausos oculos tenuerunt, quia dum in gloria praesentis vitae superbiunt, humilitatis Dominicae celsitudinem non viderunt. Lumen enim intelligentiae humilitas aperit, superbia abscondit. Nam secretum quoddam pietatis est, et tanto minus ad illud animus pervenit, quanto magis intumescit, quia eo ipso foras repellitur, quo insanius afflatur. Sequitur: